Hľadaný výraz: Gn 24,1-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Erat autem Abraham senex dierumque multorum; et Do minus in cunctis benedixerat ei. 2 Dixitque Abraham ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus, quae habebat: “Pone manum tuam subter femur meum, 3 ut adiurem te per Dominum, Deum caeli et Deum terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito; 4 sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac”. 5 Respondit servus: “Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, num reducere debeo filium tuum ad terram, a quo tu egressus es?”. 6 Dixit Abraham: “Cave, ne quando reducas illuc filium meum. 7 Dominus, Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi et iuravit mihi dicens: "Semini tuo dabo terram hanc", ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo. 8 Sin autem noluerit mulier sequi te, non teneberis iuramento; filium tantum meum ne reducas illuc”. 9 Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super hac re.

1

mail   print   facebook   twitter